라틴어 문장 검색

Sed placet Vrsidio lex Iulia, tollere dulcem cogitat heredem, cariturus turture magno mullorumque iubis et captatore macello.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI14)
sed cum pervigiles placet instaurare popinas, obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae, hospitis adfectu dominum regemque salutat, et cum venali Cyane succincta lagona.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII61)
praestare Neronem securum valet haec aetas, mitte Ostia, Caesar, mitte, sed in magna legatum quaere popina;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII67)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)
Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI29)
verna, Hoc quod transtiberinus ambulator, Qui pallentia sulphurata fractis Permutat vitreis, quod otiosae Vendit qui madidum cicer coronae, Quod custos dominusque viperarum, Quod viles pueri salariorum, Quod fumantia qui tomacla raucus Circumfert tepidis cocus popinis, Quod non optimus urbicus poeta, Quod de Gadibus improbus magister, Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLI4)
Iam te, sed cito, cognitum et relictum Cum fastidierit popina dives, Antiquae venies ad ossa cenae.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLIV5)
Infusum sibi nuper a patrono Plenum, Maxime, centiens Syriscus In sellariolis vagus popinis Circa balnea quattuor peregit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXX1)
Iam tristis nucibus puer relictis Clamoso revocatur a magistro, Et blando male proditus fritillo, Arcana modo raptus e popina, Aedilem rogat udus aleator.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXXIV1)
Nulla catenatis pila est praecincta lagonis, Nec praetor medio cogitur ire luto, Stringitur in densa nec caeca novacula turba, Occupat aut totas nigra popina vias.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXI3)
Dives et ex omni posita est instructa macello Cena tibi, sed te mattea sola iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIX2)
Hic pretiosa fames conturbatorque macellus, Mensa ibi divitiis ruris operta sui;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI5)
Cernis, ut Ausonio similis tibi pompa macello Pendeat et quantus luxurietur honos?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXII5)
Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXV Coracinus1)

SEARCH

MENU NAVIGATION